Martis die 6 mensis Junii 2023

NUNTII

AQUA IN ORBE

De Nationum Societatis conventu

Ab hoc die usque ad Veneris conventus maximus de aquae condicione partitioneque in orbe apud Societatis Nationum sedem Novi Eburaci habetur. Societatis primum actuarius Antonius Guterres aquae discrimen maximum, in quo totus vero orbis iam versari videtur, amplius exposuit: cum enim mundi divitior pars dissipatione progressuque immani nimiam consumit aquam, tum hominum miliardis II lympha omnino deest; humani generis insuper culpas in naturae deletione ille Guterres tandem perseveravit. Agenda tamen de aquis curandis ad annum MMXXX adipiscenda iam apparata est; legatus vero Boreoamericanus Hadriana Watson miliardorum dollarorum XLIX Civitates Coniunctas Americanas ad Nationum Societatis agendam ipsam praebituras esse publicavit. 

Scripsit Andreas Novocomensis - 22/03/2023 21h16


DE RE INDICA
AFRICUM EFFUGIUM
NUNTII UCRAINI
COMITIA TURCICA
NOVA RUSSICA
DE BIELOGRODA
RUSSICORUM EFFUGIUM
INUNDATIO ROMANDIOLA
TEMPESTAS ORIENTALIS
NOVA PETITIO AB ISRAEL