Mercurii die 29 mensis Martii 2023

NUNTII

NAUFRAGIUM NOVUM

Scelus per freta

Post septimanarum superiorum duarum calamitatem Bruttiam, quae migrantum decena per fluctus necavit, naufragium vero novum apud aquam Libycas noctu evenit: sicut enim congregatio haud adminsitrativa 'Monitorium Telephonium' (Alarm Phone) divulgavit, cum homines septem et decem nundinarum navis conservare potuerit, profugorum tamen triginta adhuc fluctuum obsides esse videntur; congregatio illa se dispersorum multos mortem obisse existimare luctuose publicavit.

Scripsit Andreas Novocomensis - 12/03/2023 21h28


EMENDATIO DE IURE INTERMISSA IN ISRAEL
MUNIMENTUM AUSTROEUROPAEUM
AQUA IN ORBE
TEMPESTAS AFRICA
PERICULUM EUXINUM
DE NUNTIO RUSSICO
NOVUM PYROBOLUM
DE BELLO ADVERSUS SCELERATOS
DISCIPULAE VENENATAE
CASUS GRAECUS