Lunae die 20 mensis Maii 2024

NUNTII

DE NUNTIO RUSSICO

Adversarius in vinclis

Cum belli Ucraini anniversarius dies ante septimanas prope duas iam memoratus sit, de regiminis a praeside Putin recti inimico carcerato nuntium novum a terra Russica pervenit: ille nam Demetrius Ivanov, artifex informationis necnon nuntius interretialis annos XXIII natus, qui contra bellum Ucrainum per canalem suum Telegrammaticum 'Protestniy Mgu' severissime praeloqui solebat, tribunalis Moscovitae sententia annorum octo atque dimidii carceribus multatus est, ut acta diurna Russica, quibus 'Novaya Gazeta' nomen est, publicaverunt.

Scripsit Andreas Novocomensis - 07/03/2023 22h42


PRAESES PERSARUM RAISI PERIIT
IUBILAEUM ANNI MMXXV IAM SOLLEMNITER INDICTUM EST
CESSATIO ARGENTINA
NOVA AB UCRAINA
TEMPESTAS TANZANIENSIS
COMMUNIS FOSSA REPERTA
INCURSUS AERII PERSARUM IN ISRAEL
NOVUS MINISTER PRIMARIUS IN HIBERNIA
SICCITAS AFRICA
INMISSIO DAMASCENA