Mercurii die 29 mensis Martii 2023

NUNTII

DE BELLO ADVERSUS SCELERATOS

Nova ab America Latina

Praeses Salvatorienses, in Media America, Nayib Bukele, magnum carcerem instruxit, ubi terroristae et alii criminosi includerentur: hic carcer usque ad reorum quadraginta milia continere potest. In Salvatoria vero cotidie plures interfectiones et alia delicta violenta perpetrantur; in photographemate videri possunt primi homines in duorum milium numero, qui ibi iam inclusi sunt.

Inter alia ibi sunt catervae nominatae “MS-13” et “Barrio (vicus) 18”, ortae post annum 1980 Angelopoli in America Septentrionali, quae sicariatui et drogarum venditioni operam dabant, necnon homines sequestrabant ut pretium pro libertate poscerent (EMOL, in Chilia, 26-2-2023).

Scripsit Paulus Kangiser - 04/03/2023 08h30


EMENDATIO DE IURE INTERMISSA IN ISRAEL
MUNIMENTUM AUSTROEUROPAEUM
AQUA IN ORBE
TEMPESTAS AFRICA
PERICULUM EUXINUM
NAUFRAGIUM NOVUM
DE NUNTIO RUSSICO
NOVUM PYROBOLUM
DISCIPULAE VENENATAE
CASUS GRAECUS