DISCIPULAE VENENATAE
Scelus in scholis Persicis
A praeterito mense Novembri DCL discipulae in nosocomium sunt translatae postquam gasium venenatum hauserant. Ex nuntio per retia socialia vulgato, nuper una in urbe Qom interiit; plurimas earum difficultates spiritus, nausea, animi perturbatio, languor tetigerunt. Hiusmodi casus effecti sunt in capite Teheran, sed etiam in aliis urbibus, quasi res communis eveniret. Omnes scholae veneficium passae clausae sunt dum parentes vehementer reclamant. Multi opinionis publicae relatores infandum regiminis suspicati sunt, quod autem affirmavit vicaria admistri sanitati praepositi: quendam velle omnes scholas concludere, praesertim puellarum. Magis magisque vox populi vulgatur, veneficiis auctoritates ultas esse feminas pro reclamationibus quae secutae sunt post obitum puellae Mahsa Amini. Ut inter omnes constat ea obiit captiva, cum in custodiam data esset ob caput non recte velatum. Sunt autem qui putent dominatum Persarum moveri eodem proposito Afghanorum, id est feminas coercere institutione orbatas.
Scripsit Lydia Ariminensis - 02/03/2023 10h36
EMENDATIO DE IURE INTERMISSA IN ISRAEL
MUNIMENTUM AUSTROEUROPAEUM
AQUA IN ORBE
TEMPESTAS AFRICA
PERICULUM EUXINUM
NAUFRAGIUM NOVUM
DE NUNTIO RUSSICO
NOVUM PYROBOLUM
DE BELLO ADVERSUS SCELERATOS
CASUS GRAECUS