Mercurii die 29 mensis Martii 2023

NUNTII

MINISTRI VERBA

De Iosepho Borrell

In huius diei conventu ad securitatem tuendam, qui quotannis Monachii habetur, externorum minister Europaeus Iosephus Borrell in contione sua de Ucraina multa praedixit: primum enim ille Borrell de auxilio militari Ucrainae praebendo summopere proclamat, ut globuli pyrobolaque non modo ad civitatis ipsius sed Europae totius quoque tuitionem in bello quantum potest praestentur; minister insuper Europaeus Ucrainam vero, etsi saevissimo bello adhuc impeditam, Communitatis Europaeae partem pro certo futuram esse profitetur. Propraeses Boreoamericana Kamala Harris tandem Boreoamericanorum cognitionem patuit: Russicos contra humanitatem crimina in Ucraina haud dubie perpetrasse compertum est.

Scripsit Andreas Novocomensis - 19/02/2023 17h38


EMENDATIO DE IURE INTERMISSA IN ISRAEL
MUNIMENTUM AUSTROEUROPAEUM
AQUA IN ORBE
TEMPESTAS AFRICA
PERICULUM EUXINUM
NAUFRAGIUM NOVUM
DE NUNTIO RUSSICO
NOVUM PYROBOLUM
DE BELLO ADVERSUS SCELERATOS
DISCIPULAE VENENATAE