|
|
FABULA FICTA DE SCRIBA ROMANO NARRATUR Narratio a Lydia Ariminense coeditrix Ephemeridis |
|
DE SCRIBA ROMANO FABULA FICTA - VII pars
DE INCERTA FORTUNA
Iam sex menses transierunt postquam villa Tusculana potitus sum et tepido vere terra revirescit: fructus praediorum magnum quaestum mihi comparant et saepe colonos et servos comitor cum ad macellum adeunt ut olus, vinum, oleum, caseos vendant; ad hoc complures agni et capellae parti sunt, qui mihi lucrum dant et agricolis ad vivendum necessaria. Frumentum malo in horreo villae servare pro temporibus inopiae, sed servi me monuerunt: “Cave mures!” Ideo turmam felium famelicorum congregavi in villam ut eos exstinguerent. Dura hieme opus fuit triticum et far agricolis, servis et liberis dispensare. Volui illos bene alere ne debilitarentur, ut libenter in opere essent, natos procrearent. Aliqui hiberno tempore perierunt, laterum morbo affecti vel contagione aegrotantes. Hoc coegit feminas ut auxilium viris darent in opera agresti et pecudes ovesque curarent. Tamen periculum est ne praegnantes fetum perdant neve satis infantes alant, quorum multi perituri sunt.
Me satis securum reputabat, quod nihil nuntii de Rutulo pervenerat. Toto animo et corde in spem venerat ut suum domicilium in Tuscia feliciter constituisset neque in villam rediret. Me reputabam prope dominum villae rusticae quam regebam et cuius operas observabam. “Quieta non movere”, ut est in proverbio. Quod ad me attinet, ne quis me animadverteret enitebar et in tabernas vinarias vel thermopolia raro me conferebam ubi frequentatores rumores serunt et alios obtrectare solent.
At mox e somnio quietis excitatus sum. Decurio exactor me arcessivit in curiam ut penderem tributum duorum milium denariorum pro novo theatro erigendo; si hoc recusavissem adire debuissem ante iudicem ab ipso senatu electo. Respondi usque ad illud tempus me dimidiam partem summae lucratum esse ideoque a quodam mutuam pecuniam sumpturum. Tum intellexi mihi opus esse patrono qui causam acciperet apud decuriones et quadrumviros. Haud procul a meis agris villa viri ditissimi abest, qui iam in Urbe publicanus fuit et Tusculum recesserat ubi tertio munus quadrumviri explevit. Albanam praedicabat suam stirpem esse et maiores Romulum et Remum. Nesciebam quomodo colloquium cum eo inciperem. Demum constitui ut mane salutationem facerem cum ceteris clientibus, imposita in plaustrum copia optimi vini et olei ut iis dominum donarem. Sub tertia hora ante villam perveni cum servis qui dolia pretiosorum munerum Bacchi et Minervae deponerent. Cum grege clientium exspectavi dum patronus exiret. Ipse statim me recepit in atrium, cum dona conspexisset vel fortasse me agnosceret unum ex mercatus venditoribus. Primum e me quaesivit quid a se fieri vellem. Rem explanavi de pecunia administrationi municipali debita, obsecrans eum pro me intercederet apud exactorem imminutionem aeris alieni quam mei reditus maioris. Deinde auxilium promisit ac comiter mihi vale dixit.
Ei nomen est Titus Romulius Albanus, plebeius, ut videtur, qui tria nomina sumpsit velut nobili genere natus esset. Litis iudex vir multae auctoritatis a senatu dictus est qui, Tito Romulio patrono, dimidiam partem ex pecunia imminuit. Utique usus sum omnibus meis nummmis ut aes alienum penderem, sed futuris frugibus confido. Antequam discederem Titus Romulius e me quaesivit quando Rutulus rediturus esset: respondi nullum nuntium pervenisse; quaestio scilicet me movit in suspicionem de villae et agris possessione. Invitatus sum ad sumptuosissimam cenam, ut dicebatur, more Luculli ab illo paratam: recusavi causa morbi allata; re vera timebam ne convivae de villa gerenda me interrogarent. Quam maxime conatus sum Epicuri dictum sequi “λάθε βιώσας”, quod etiam Ovidius cecinit: “Bene qui latuit bene vixit”, quamquam non tam philosophiae amans sum quam salutis. Quandam sollicitudinem mihi excitat Syra, frequentans gregem Christianorum, qui evangelium acceperunt a Sanctis Petro et Paulo, sub Nerone martyrio affectis. Illi, ut ferunt, Tusculi commorati sunt et sodalicia Christiana instituerunt. Post Neronis obitum persecutio intermissa est, cum certatio de principatu exarderet. Mense Ianuario Galba a praetorianis occisus est; in foro iam fama vagatur de obitu Othonis, in illius loco electo. Nunc nemo Christianos curat, sed futurum θεῶν ἐν γούνασι κεῖται, in deorum genibus iacet.
Memini meae sententiae, cum, comitante servo, vergens ad macellum ut mercis vendendae pretia inspicerem, mihi occurrit femina cuius os partim celatum limbo pallae exstabat manu retento: solum nigros oculos nitentes aspexi. Postea, conversus, animadverti eam properare ut contenderet ad lupanar non longe situm. Non solum ab oculorum conspectu, sed etiam ab incessu et flexu corporis agnovi uxorem prioris domini, cuius fui scriba. Illam sequebatur, velut satelles, homo amplo corpore, ore fero, minas spirans. A servo didici illam tertiam uxorem esse mei patroni: dum hic mane negotia in foro gerit, mulier libidini dedita est in sordido loco. Res non nimis me sollicitavit. Etiamsi ipsa me agnovit non ei prodest de me viro loqui ne simul turpem causam devortii aperiat. Fortasse vir, iam edoctus, in matrimonium feminam quae nobilis generis esset, ducere maluit, quamquam infida. At verisimile est virum ignominiosi uxoris oblectamenti inscium esse. Confidebam feminam meo damno nihil agere: sua cuique silenda.
Scripsit Lydia Brighi
DE SCRIBA ROMANO FICTA FABULA PARS IX NARRATUR
DE SCRIBA ROMANO FICTA FABULA - pars VIII-
DE SCRIBA ROMANO FICTA FABULA VI
FABULA FICTA DE SCRIBA ROMANO NARRATUR V
FABULA FICTA DE SCRIBA ROMANO NARRATUR IV
FABULA FICTA DE SCRIBA ROMANO NARRATUR III
FABULA FICTA DE SCRIBA ROMANO NARRATUR II
FABULA FICTA DE SCRIBA ROMANO NARRATUR I