Saturni die 20 mensis Aprilis 2024

LIBRI

DE LATINARVM LITTERARVM VNIVERSALI AC PERENNI PATRIMONIO

Conspectus litterarum Latinarum omnis ævi ab antiquis veterum Romanorum temporibus ad nostram usque ætatem. Cum florilegio.

Olim scriptor Ephemeridi, sub cognomine Jarci Gaditani, Josephus Antonius Rojas Carrera incumbuit, his ultimis annis, in magnum laborem: Recensio literrarum Latinarum omnium temporum! Opus suum describit et commendat his verbis:

"Salve! Mos est mihi, benigne lector seu benigna lectrix, ineunte anno scholastico linguæ Latinæ tirones meos certiores facere de Latinitate perenni atque universali. Id quod tamen verbis tantum facere solebam, admodum paucis testimoniis atque locis allatis. Quocirca, quum singularem, ut opinor, vereque miram linguæ litterarumque Latinarum perennem continuationem ab acia et acu, ut est in vetere proverbio, alumnis meis exponere, opportunum ducerem, quartum iam annum, ni memoria me fallit, eum conspectum litterarum Latinarum omni ævo excultarum adumbrare studeo, quo quidem, ut supra significaveram, alumnos meos -aliosque latinarum litterarum studiosos- certiores facere possem litteras eas Latinas non solum ad veterum romanorum ævum sed ad posteriora etiam tempora pertinere. Præcipuas igitur litterarum ætates summatim exponendas curavi, additis insuper hic illic peritissimorum historiæ litterariæ pervestigatorum -inter alios, Iosephi IJsewijn, Terentii Tunberg, Theoderici Sacré, Valahdridi Stroh, Iurgeni Leonhardt- locis ac testimoniis. Ceterum, eo in opusculo concinnando variis sum litterarum textusve coloribus usus ad uniuscuiusque ætatis auctores indicesque præcipuorum operum notandos. Nec tamen fugit me haud paucos eosdemque præstantiores auctores in opusculi elenchis desiderari, quam quidem lacunam temporis decursu expletum iri spero. De florilegio demum quid dicam? Multo enim pluribus locis complurium auctorum explendum esse patet. Hunc igitur adumbratum, imperfectum, crassaque, ut aiunt, Minerva, concinnatum conspectum, hac pagina edendum statui, si cui forte litterarum studioso usui esse possit, qui præterea litterarum peritus pergratum mihi faciet utilia si mihi dare dignatus erit consilia ut ea quæ scripsi emendare queam vel novis ditare nominibus, locis, testimoniis... Vale pancratice! " Iosephus Antonius Rojas (cognomento autem Iarcius Gaditanus)

Opus ejus ditissimum depromi potest hic:


Conspectus litterarum Latinarum omnis ævi
 

Scripsit Albinus Emporitanus


De similitudine medii aevi
Lingua latina ad prosperandum in vita (II)
Lingua latina ad prosperandum in vita