Veneris die 19 mensis Aprilis 2024

LIBRI

 

De similitudine medii aevi

Iuxta tenorem poeticae narrationis erit procedendum, tali quidem consideratione...

Matteo di Vendôme (Ars versificatoria IV 3-5) : " Iuxta tenorem poeticae narrationis erit procedendum, tali quidem consideratione, ut quaedam collateralia quae non sunt de principali proposito, scilicet comparationes et poeticae abusiones et figurativae constructiones, modus temporum et syllabarum, non indicantur. Non quia comparationum inductio poenitus sit omittenda, sed parcius a modernis debet frequentari; poterit duci, quia scema deviat sine istis et nunc non erit hic de iis opus. Antiquis siquidem incumbebat materiam protelare quibusdam diversiculis et collateralibus sententiis, ut materiae penuria poetico figmento plenius exuberans in artificiosum luxuriaret incrementum. Hoc autem modernis non licet. Vetera enim cessavere nobis supervenientibus ".

Infernorum Cantus V Sed multum refert, in quibus doctrinis vel in qua doctrine materia erudiantur ... At quid enim usque hodie pavulorum sensus et lingue poeticis fabulis ac luxuriosis figmentis imbuuntur? Nam et si doctrina poetica sit utilis quantum ad regulas metricas, inutilis tamen est, immo perniciosa quantum ad fabulas predictas. […] Hinc eciam dicit Ysidorus in libro sentenciarum: ‘Ideo prohibitur christianus poetarum figmenta legere, quia per oblectamenta fabularum nimium mentem excitant ad incentiva libidinum. […]’ Sunt autem et alii libri metrici eciam antiquissimi, in quibus eque utiliter, immo multo utilius in arte metrica possent edoceri, verbi gracia libri Iuvenci presbiteri de historia quatour evangeliorum, liber Aratoris de actibus apostolorum, liber etiam epygrammatum Prosperi, relogiosissimi viri, de dictis beati Augustini. Sed et liber de conflictu viciorum atque virtutum Prudencii, carmen quoque paschale Sedulii; preter hos eciam extat liber Mathei de sancto tobia, biblia quoque a Petro Riga versificata et alia plurima.

vv. 89-96 ex Tobia 47 Odit, amat, reprobat, probat, execratur, adorat crimina, iura, nefas, fas, simulacra, Deum; Fas, simulacra, Deum probat, execratur, adorat; Odit, amat, reprobat crimina, iura, nefas; Seminat, auget, alit, exterminate, arguit, arcet Dogmata, iura, decus, scismata, probra, dolos; scismata, probra, dolos exterminat, arguit, arcet; Seminat, auget, alit dogmata, iura, decus. Strenuus, indomitus, pugnax premit, asserit, urget Hostes, bella, reo sense, rigore, metu; audax, intrepidus, probus imbuit, ampliat, implet Arma, decus, vultum sanguine, marte, minis; concipit, immutat, ponit vigil, impiger, instans Spe, dubiis, gladio prelia, certa, fugam; virtus, fama, fides replet, adiuvat, instruit artus, Virrtutem, mentem robore, laude, statu. Ne plures habeat velut emissarius, Annam Tobias sociam destinat esse tori; non incentivo Veneris, sed prolis amore Uxoratur, amat fructificare Deo. Est adolescentis frenata licentia: sponso Sponsa datur iusto sobria parque pari; nubere virtuti virtus letatur, honestas Gaudet honestatis comparis esse comes; consonat et redolet melius iunctura bonorum, Gratior est flos cum flore, colore color.

In Epistulis 1, 7, 23-28: Consonat et redolet melius mixtura bonorum, ceu melius spirant lilia mixta rosis; coniuga virtutis virtus conspirat odorem, plenior accessu crescit honoris honor; cum precio precium prestat, cum lumine lumen; gratior est flos cum flore, sapore sapor.

Scripsit Johannes Teresi


DE LATINARVM LITTERARVM VNIVERSALI AC PERENNI PATRIMONIO
Lingua latina ad prosperandum in vita (II)
Lingua latina ad prosperandum in vita