LogistoricaPAGINA IONATHAE STANISLAI GNOSIS
in uniuersitate Yalensi philosophiae doctor factus, stirpe Polonica ortus, ciuitatis Connecticutensis incola, linguae Latinae et Graecae fautor, Sancti Thomae Aquinatis discipulus.
https://www.latinusblogus.org/
ex Auellani Volci operibus
ut Ioannes Zulsdorfus sacerdos hic refert, Auellanus Volcus (Anglice "Evelyn Waugh") librum de Helena Constantini imperatoris matre conscripsit. ibi Auellanus fingit ut Helena illos tres magos Iesu Christi infantis uisitatores his uerbis pulchris alloquatur: "hic dies meus est, et hi generis mei sunt. uos mihi similes ueniendi moram fecistis. pastores autem et etiam boues multo prius hic erant. nam angelorum choro se adiunxerant antequam profecti estis. quanto labore uenistis, inspectiones et calculationes agentes, quo pastores pedibus nudis cucurrerant! quam insolitum aspectum in uia habebatis, quam externis famulorum comitatibus ibatis, quam praeposteris donis onerabamini! ad peregrinationis uestrae partem ultimam tandem uenistis, et astrum magnum supra uos constitit. quid fecistis? ad salutandum Herodem regem diuertistis. commercium mortiferum uerborum honorificorum in quibus turbarum et magistratuum contra innocentes infinitum illud bellum coeptum est! tamen uenistis nec reiecti estis. uos quoque ante praesaepium spatium inuenistis. dona uestra non necessaria erant sed acceptata cum cura reseruabantur quippe quae cum dilectione allata erant. nam illi caritatis ordini nouo qui modo uiuificatus erat inerat spatium quoque quod uobis daretur. ex familiae sanctae iudicio non infra bouem uel asinum eratis. uos estis mihi patroni praecipui et iis omnibus qui sero ueniunt omnibus qui ad ueritatem nisi iter molestum fecerint non perueniant omnibus qui scientia speculationeque confunduntur omnibus qui per comitatem se culpae consortes faciunt omnibus qui propter facultates in periculo ponuntur. consobrini cari, orate pro me et filio meo misero nimisque onerato. utinam is quoque ante finem in stramento spatium ubi genibus nitatur inueniat. orate pro primoribus ne toti pereant....propter eum qui dona mira uestra non reiecit semper orate pro hominibus eruditis et digredientibus et subtilibus ne hi cum ceteri qui animo simplici sunt in regnum suum ueniunt ante Dei thronum in obliuionem toti eant."
Scripsit Ionathas Gnosis
de praeceptoribus saeculorum ix x in Europae partibus septentrionalibus
de praeceptoribus qui artium renatarum aetate in Italia docebant
Romani antiqui et Americani moderni dialogus secundus
Solis Magistri 'belli ars'
de praeceptoribus saeculorum vii viii in Europae partibus septentrionalibus
Romani antiqui et Americani moderni dialogus
Georgius Patton, uir et cinema
pontificum summorum quos maximi habeo ii qui artium renascentium tempore ecclesiam gubernauerunt
de politiae Francicae euersione et linguis
de Friderici Nitschii philosophia sententiae
DE SANCTA MISSA PAPAE PII V IN CIVITATE CONNECTICUTENSI
Iosephus Striculandus quondam episcopus Tylerensis
ROGUE ONE
"Catcher in the Rye" fabula et Nouum Eboracum
De 'Anna Karenina' sententiae
De Socratis apologia Platonica sententiae
De quibusdam Iesu Christi uerbis sententia
Cinegrammata "Viuarium Iurassicum" sequentia
Viuarium Iurassicum
De litteris encyclicis "Veritatis splendor"
Andreas Aurius
Nicolaus Iudenides
Carolus Nicolaides Clausewitz
Arturus Vellesleius
IACOBUS CATHELINELLUS
DE IOHANNE AUSTRIACO