Lunae die 13 mensis Aprilis 2026

Logistorica

PAGINA IONATHAE STANISLAI GNOSIS
in uniuersitate Yalensi philosophiae doctor factus, stirpe Polonica ortus, ciuitatis Connecticutensis incola, linguae Latinae et Graecae fautor, Sancti Thomae Aquinatis discipulus.
https://www.latinusblogus.org/


Solis Magistri 'belli ars'

de eo libro quem "belli artem" Sol Magister (lingua uulgari: "Sun Tzu") scripsit nuper lecto haec enoto. primum miratus sum quanti Sol Magister dolum faciat. nam in parte 1.18 Sol Magister dicit "omni bello dolus fundamento est", non quod dolus belli pars sit sed fundamentum. porro dum contra hostes doli usus mirus non est tamen obstupui quando partem 11.36 legi: "ei [imperatori] necessaria est potestas qua officiariis et militibus talem aporiam famis aspectibusque falsis iniiciat ut illi in omnium rerum nescientia maneant." tamen de ea sententia amplius cogitans sapientiam uideo. nam existimo quidem quod dux adiuuatur si efficere potest ut in ipso assectatores aliquid mysterii uideant. mihi Sol Magister etiam hanc Pittaci Mytilenii sententiam refert "id quod facturus es noli praedicere. frustratus enim rideberis" et hanc Christinae Fortiae quondam collegae: "consilia tua sub apice tuo reserua."

secundum mihi animum tenet hoc quomodo Sol Magister uideat fieri posse ut de bello politarchus aliquid putet iubeatque sed imperator sciat id perperam putatum uel iussum. exempli gratia "tres sunt modi quibus politarchus fortunam malam exercitui inferre potest: quod exercitum progredi aut recedere iubeat quamquam ipse nesciat exercitum parere non posse....quod quo modo ciuitatem regat eodem modo exercitum regere conetur quamquam ipse nesciat quomodo exercitus se habeat....quod exercitus officiarios sine differentia adhibeat quia hoc militiae principium nesciat quod prout res se habent sic adaptari necesse est" (3.12-15); "quinque ad uictoriam necessari sunt: uincet is qui scit quando pugnare oporteat et quando pugnare non oporteat; uincet is qui scit et copias maiores et copias minores ducere; uincet is cuius exercitus in omnibus ordinibus uno animo mouetur; uincet is qui ipse paratus oppertus erit ut hostes non paratos prehendat; uincet is qui opes militares habet et cuius operationi politarchus non se immiscet. ergo dicitur 'si hostes nouisti et te nouisti centum proeliorum euentum non timere oportet'" (3.17-18). utinam igitur a Sole Magistro imperatores docenti sic moneantur politarchi: "de quibus rebus minus scitis iis rebus nolite uos immiscere!"

ea quae Sol Magister de politarcho et imperatore dicit ego quippe qui in schola praeceptor sum existimo ad scholae duces et praeceptores adhiberi posse. hoc quidem tertium tractare uolo. nam de iis rebus quae tertia et quinta ad uictoriam necessaria Sol Magister dicit (3.17) ego dicere possum quod similiter schola prospera est si in ea omnes homines in omnibus ordinibus qui duces praeceptores discipuli sunt uno animo mouentur. et terque quaterque beatus praeceptor cuius operationi scholae duces non se immiscent! porro haec memoro: "si milites puniti erunt priusquam se tibi deuinctos sentient eueniet ut ii parere non soleant, sed nisi parere solebunt in actu inutiles erunt. porro si milites se tibi deuinctos sentient sed poenae non exercebuntur ii inutiles erunt. ergo milites primo benigne tractandi sunt sed regimine quasi ferreo sub imperio seruandi sunt. hoc certe ad uictoriam fert. si milites dum instituuntur ita cogi solebunt ut ea quae iussa sint faciant exercitus ex regulis se geret sed si non ita cogi solebunt exercitus ex regulis non se geret. si imperator se militibus confidere ostendet sed semper ab iis postulabit ut ea quae ipse iusserit faciant, imperator et milites sibi inuicem proderunt" (9.42-45); "si ut erga progeniem sic erga milites te geres, ii te in ualles profundissimas sequentur; si eos quasi filios caros intueberis ii tibi etiam usque ad mortem adstabunt. si autem iis morigeraberis sed efficere non poteris ut ii imperium tuum sentiant, si benignus eris sed eos ita cogere non poteris ut ea quae iusseris faciant, si porro perturbationem comprimere non poteris, milites tui pueris corruptis similes dicendi erunt et in quolibet actu inutiles erunt" (10.25-26). nam in his partibus ea quae de imperatore dicuntur etiam ad praeceptorem pertinent, et ea quae de milite dicuntur etiam ad discipulum pertinent.

quartum ultimumque has Solis Magistri sententias generaliter ad uitam adhiberi posse puto: "fac ut ubi non exspectaris ibi uidearis" (1.24); "rationes multae quidem ad uictoriam paucae autem ad cladem ferunt" (1.26); "quamquam festinationem stultam in bello actam audiuimus tamen sollertia ad moras longas pertinens numquam uisa est" (2.5); "miles callidus non iterum exercitus conquisitionem agit" (2.8); "is qui ex arte pugnat se sic collocat ut uinci non possit" (4.14).

de uocabulo: quando imperatorem dico, exercitus ducem non politiae ducem dico.

Scripsit Ionathas Gnosis


Romani antiqui et Americani moderni dialogus secundus
de praeceptoribus saeculorum vii viii in Europae partibus septentrionalibus
Romani antiqui et Americani moderni dialogus
Georgius Patton, uir et cinema
pontificum summorum quos maximi habeo ii qui artium renascentium tempore ecclesiam gubernauerunt
de politiae Francicae euersione et linguis
de Friderici Nitschii philosophia sententiae
DE SANCTA MISSA PAPAE PII V IN CIVITATE CONNECTICUTENSI
Iosephus Striculandus quondam episcopus Tylerensis
ROGUE ONE
"Catcher in the Rye" fabula et Nouum Eboracum
De 'Anna Karenina' sententiae
De Socratis apologia Platonica sententiae
De quibusdam Iesu Christi uerbis sententia
Cinegrammata "Viuarium Iurassicum" sequentia
Viuarium Iurassicum
De litteris encyclicis "Veritatis splendor"
Andreas Aurius
Nicolaus Iudenides
Carolus Nicolaides Clausewitz
Arturus Vellesleius
IACOBUS CATHELINELLUS
DE IOHANNE AUSTRIACO