LogistoricaPAGINA IONATHAE STANISLAI GNOSIS
in uniuersitate Yalensi philosophiae doctor factus, stirpe Polonica ortus, ciuitatis Connecticutensis incola, linguae Latinae et Graecae fautor, Sancti Thomae Aquinatis discipulus.
https://www.latinusblogus.org/
de praeceptoribus saeculorum vii viii in Europae partibus septentrionalibus
Theodorus (c. 602-690) monachus Roma in Angliam missus archiepiscopus Cantuariensis et Hadrianus sanctus (d. 710) similiter missus "quia litteris sacris simul et saecularibus, ut diximus, abundanter ambo erant instructi congregata discipulorum caterua scientiae salutaris quotidie flumina irrigandis eorum cordibus emanabant ita ut etiam metricae artis astronomiae et arithmeticae ecclesiasticae disciplinam inter sacrorum apicum uolumina suis auditoribus contraderent. indicio est quod usque hodie supersunt de eorum discipulis qui Latinam Graecamque linguam aeque ut propriam in qua nati sunt norunt" (Baedae historia ecclesiastica 4.2).
Maidulfus monasterium Malmesburiense et scholam condidit. ibi docebat. in eius locum eius discipulus Aldhelmus sanctus (c. 650-709) successit ita ut monasterii abbas et scholae magister esset. Aldhelmus tractatum de laudibus uirginitatis scripsit.
Baeda sanctus (672 aut 673-735) qui uenerabilis saepe dicitur Anglorumque gentis historiam ecclesiasticam scripsit etiam docebat. in eius operis fine dicit "semper aut discere aut docere aut scribere dulce habui" (5.24). quod Baeda ad uitae finem docebat Cutbertus in epistola Cuthuino de "nostro magistro Baeda" narrat "grauatus quidem est infirmitate maxima creberrimi anhelitus sine dolore tamen ante diem resurrectionis Dominicae...usque ad diem ascensionis Dominicae, id est, septimo kalendas Iunii uitam ducebat et nobis suis discipulis quotidie lectiones dabat....cum uenisset autem tertia feria ante ascensionem Domini...totum autem illum diem docebat et hilariter dictabat et nonnumquam inter alia dixit 'discite cum festinatione, nescio quamdiu subsistam'" (ed. Georgius Moberlius 1869).
Egbertus (d. 766) archiepiscopus Eboracensis in schola a se condita theologiam docebat. eocum Albertus qui post eum archiepiscopus Eboracensis futurus erat artes liberales docebat. Egbertus in uita Alcuini discipuli sui memoratur "qui praecelsam in puero [Alcuino] gnauiter utpote oppido perspicuus fulgere Christi conspiciens gratiam coepit paulatim ei secretius secreta demonstrare sua, quippe quem imitatorem compertissime gaudebat fore sui. erat siquidem ei ex nobilium filiis grex scholasticorum quorum quidam artis grammaticae rudimentis alii disciplinis erudiebantur artium iam liberalium nonnulli diuinarum scripturarum."
Alcuinus (735-804) in Egberti schola eruditus ibi quindecim annos docuit. deinde Caroli regis magni scholae Palatinae magister erat. ibi familiarum aristocraticarum progeniem docebat. postea scholam in monasterio sancti Martini Turonensi alebat. in eius uita de eo haec dicuntur "dedit curam magnopere talentum sui Domini multiplicare egregie. docuit multos in Britannia et non paucos post in Francia." etiam "de sancta Trinitate" "de rhetorica dialectica et musica" de Bibliis sacris "de principalibus uitiis et uirtutibus" "de orthographia" scripsit.
Scripsit Ionathas Gnosis
Romani antiqui et Americani moderni dialogus secundus
Solis Magistri 'belli ars'
Romani antiqui et Americani moderni dialogus
Georgius Patton, uir et cinema
pontificum summorum quos maximi habeo ii qui artium renascentium tempore ecclesiam gubernauerunt
de politiae Francicae euersione et linguis
de Friderici Nitschii philosophia sententiae
DE SANCTA MISSA PAPAE PII V IN CIVITATE CONNECTICUTENSI
Iosephus Striculandus quondam episcopus Tylerensis
ROGUE ONE
"Catcher in the Rye" fabula et Nouum Eboracum
De 'Anna Karenina' sententiae
De Socratis apologia Platonica sententiae
De quibusdam Iesu Christi uerbis sententia
Cinegrammata "Viuarium Iurassicum" sequentia
Viuarium Iurassicum
De litteris encyclicis "Veritatis splendor"
Andreas Aurius
Nicolaus Iudenides
Carolus Nicolaides Clausewitz
Arturus Vellesleius
IACOBUS CATHELINELLUS
DE IOHANNE AUSTRIACO