Lunae die 13 mensis Aprilis 2026

Logistorica

PAGINA IONATHAE STANISLAI GNOSIS
in uniuersitate Yalensi philosophiae doctor factus, stirpe Polonica ortus, ciuitatis Connecticutensis incola, linguae Latinae et Graecae fautor, Sancti Thomae Aquinatis discipulus.
https://www.latinusblogus.org/


Romani antiqui et Americani moderni dialogus

ROMANVS: o amice Americane, aliqua de populo tuo rogare uolo sed primum te rogo quid de sexu et genere putes.

AMERICANVS: praeter sexus sunt etiam genera. in aliis hominibus genus et sexus concordant, sed in aliis non concordant. quisque sibi genus suum cernit, et ex genere per pronomina se exprimit. pronomen meum est "is." quod pronomen est tuum?

ROMANVS: non dico. nam tuas de genere sententias non teneo--

AMERICANVS: cur transgeneros odisti?

ROMANVS: quippe qui Stoicus sum neminem odi. tamen, ut dicebam, tibi sententias tuas locuto gratias ago; nam nunc clare scio qualis sis. nunc de populo tuo: estisne uos omnes sic molles?  

AMERICANVS: quid dicis?

ROMANVS: meministine quod Iosephus Ibarra dum in terra uestra illegitime uersatur feminam interfecisse iudicatus in carcerem missus est?

AMERICANVS: memini.

ROMANVS: nunc alii uiro qui non solum in terra uestra illegitime uersatur sed etiam societatis scelestae nomine MS-13 particeps est homicidii condemnato indicta est poena carceris.

AMERICANVS: et?

ROMANVS: nonne existimas oportere tales homines poena mortis affici?

AMERICANVS: non existimo. nam qui mentes illuminatas et uigilantes habemus nos omnes poenam mortis reprobamus. etiam Franciscus papa ecclesiae fascisticae dux dicit poenam mortis admitti non posse.

ROMANVS: Christianus non sum, sed contra Franciscum papam tuum ego uerba eius qui iuxta Iesum crucifixus se iuste tractari dixit bene memoria teneo. eum autem Iesus non refutauit. ergo ei Iesus quidem consentire uidetur ego autem certe consentio, et existimo oportere ut uos Americani eos qui dum in terra uestra illegitime uersantur ciues uestros necauerunt morte publica et dolorosa puniatis.

AMERICANVS: ab isto cogitandi modo iam multum progressi sumus, o amice Romane.

ROMANVS: quid autem de natura humana umquam mutatum est? tamen populum tuum quondam magnum nunc tam pusillanimem esse ut non iam consilium interficiendorum homicidarum capere possitis uidenti mihi spes fallitur, sed haudquaquam miror quando considero quanta effeminatione uos in aliis rebus affectos esse ostendatis.

AMERICANVS: in quibus aliis rebus?

ROMANVS: Vcrainiis bellum contra Russos gerentibus uos auxilium magnum dedistis.

AMERICANVS: dedimus.

ROMANVS: sed quid uicissim accepistis?

AMERICANVS: quid uicissim accipiamus?

ROMANVS: assensine sunt Vcrainii ut populo Americano tributum penderent?

AMERICANVS: non assensi sunt.

ROMANVS: neque Vcrainii se populo Americano subiectos fecerunt, ut conicio.

AMERICANVS: scilicet non fecerunt.

ROMANVS: nonne putas hoc iniustum esse quod uos Vcrainiis auxilium dedistis sed ii uobis nihil dederunt?

AMERICANVS: Vcrainii quos hostes potentiores oppressuri erant opum militarium egeni erant. ergo iustum erat quod auxilium dedimus.

ROMANVS: ergo aliis auxilium dedistis dum multi Americani egeni sunt. si autem conciues iis qui aliam terram incolunt posthabere uobis placet numquam intellegam. scilicet conciues etiam iis qui in terram uestram illegitime ueniunt posthabetis. tamen fortasse inueniri potest altera causa cur duces tui Vcrainiis auxilium dederint.

AMERICANVS: quae altera causa?

ROMANVS: duces tui Vcrainiis auxilium dantes se aliquid sibi accepturos putabant. ego quidem non existimare non possum quod ex Vcrainiorum bello nescioquis Americanus aliquid lucri uel commodi accipit. necesse est id bellum bono alicui Americano fuisse; nam id si bono nemini Americano fuisset ab Americanis non susceptum esset. uerisimillimum est quod is cui id bono erat aliquis est qui nolit rem suam publice notam fieri. interim autem populus Americanus totus nihil accipit.

AMERICANVS: qualia suspicaris!

ROMANVS: suspicor etiam quod ex conciuibus tuis multi posthaberi nolunt et per comitia nouissima locuti sunt.

AMERICANVS: democratiam oderunt!

ROMANVS: uel oderunt regendi modum quo semper terrae suae incolis illegitimis et aliarum terrarum incolis et ducibus suis posthabentur. uale, amice Americane.

AMERICANVS: eheu, tot Americani tam retrogradi sunt! uale, amice Romane.

Scripsit Ionathas Gnosis


Romani antiqui et Americani moderni dialogus secundus
Solis Magistri 'belli ars'
de praeceptoribus saeculorum vii viii in Europae partibus septentrionalibus
Georgius Patton, uir et cinema
pontificum summorum quos maximi habeo ii qui artium renascentium tempore ecclesiam gubernauerunt
de politiae Francicae euersione et linguis
de Friderici Nitschii philosophia sententiae
DE SANCTA MISSA PAPAE PII V IN CIVITATE CONNECTICUTENSI
Iosephus Striculandus quondam episcopus Tylerensis
ROGUE ONE
"Catcher in the Rye" fabula et Nouum Eboracum
De 'Anna Karenina' sententiae
De Socratis apologia Platonica sententiae
De quibusdam Iesu Christi uerbis sententia
Cinegrammata "Viuarium Iurassicum" sequentia
Viuarium Iurassicum
De litteris encyclicis "Veritatis splendor"
Andreas Aurius
Nicolaus Iudenides
Carolus Nicolaides Clausewitz
Arturus Vellesleius
IACOBUS CATHELINELLUS
DE IOHANNE AUSTRIACO