LogistoricaPAGINA IONATHAE STANISLAI GNOSIS
in uniuersitate Yalensi philosophiae doctor factus, stirpe Polonica ortus, ciuitatis Connecticutensis incola, linguae Latinae et Graecae fautor, Sancti Thomae Aquinatis discipulus.
https://www.latinusblogus.org/
Iosephus Striculandus quondam episcopus Tylerensis
Iosephum Striculandum episcopum Tylerensem Georgius Bergolius qui se Franciscum papam appellat a munere amouit. causa autem nondum a Georgio uel eius ministris publice dicta est. uerisimile est quod amotus est Iosephus quia Georgium clarissime obiurgabat. scilicet multa sunt ea propter quae Georgius obiurgandus est. eam rem acu tetigit Iosephus quando in eo quod nunc X appellatur Georgium "programma subruendi Depositi Fidei" exsequi scripsit. Iosephus etiam ea quae per litteras titulo "Traditionis custodes" Georgius imperauerat exsequi abnegabat. propter hoc Iosephum ego quippe qui sanctam Missam Pii papae V amo frequentoque magno studio laudo. utinam plures essent tales episcopi qualis Iosephus est!
Scripsit Ionathas Gnosis
Romani antiqui et Americani moderni dialogus secundus
Solis Magistri 'belli ars'
de praeceptoribus saeculorum vii viii in Europae partibus septentrionalibus
Romani antiqui et Americani moderni dialogus
Georgius Patton, uir et cinema
pontificum summorum quos maximi habeo ii qui artium renascentium tempore ecclesiam gubernauerunt
de politiae Francicae euersione et linguis
de Friderici Nitschii philosophia sententiae
DE SANCTA MISSA PAPAE PII V IN CIVITATE CONNECTICUTENSI
ROGUE ONE
"Catcher in the Rye" fabula et Nouum Eboracum
De 'Anna Karenina' sententiae
De Socratis apologia Platonica sententiae
De quibusdam Iesu Christi uerbis sententia
Cinegrammata "Viuarium Iurassicum" sequentia
Viuarium Iurassicum
De litteris encyclicis "Veritatis splendor"
Andreas Aurius
Nicolaus Iudenides
Carolus Nicolaides Clausewitz
Arturus Vellesleius
IACOBUS CATHELINELLUS
DE IOHANNE AUSTRIACO