NUDUS BELLUM RECUSAVIT
...reclamans in Basilica Sancti Petri
Heri, sub vespere, antequam porta Basilicae Sancti Petri periegetas excluderet, quidam homo in Altare Maximum Cathedralis indumentis exutis ascendit: grex fidelium imaginem inopinatae rei impressit sophotelephonio et in reti sociali “Welcome to favelas” publicavit.
Statim custodes Basilicae et biocolytae Sanctae Sedis supervenerunt qui hominem coegerunt ut rursus vestimenta indueret; deinde ille ductus est in aedes publicae securitatis ubi interrogaretur et agnosceretur.
Ostentator affirmavit de puerorum obitu et dolore ob Russicos pyrobolos se queri voluisse. Vera causa abiectio animi esse videtur quae illum ad absurdum impulit.
Nihil novum sub sole; nam aliquid simile hodierno tempore saepe accidit: reclamantes nuda corpora praebent ut in se omnium oculos convertant.
Scripsit Lydia Ariminensis - 02/06/2023 09h58
DE LINGUA QUADAM QUAE EVANESCERE PERICLITATUR
Tragoedia in Belgio: Tramen et Autocinetum Scholasticum Collidunt
NUPTIAE INDICAE
De Collisione Ferriviaria in Regno Danorum Facta
DE URSO AVIDO SORBILLI GLACIATI
DE BANANA ARTE EXHIBITA
DE VIRIDI TUTELA