Veneris die 19 mensis Aprilis 2024

INSOLITA

DE BANANA ARTE EXHIBITA

 

et opportune comesa

Adulescens Austrocoreanus  studiis deditus  bananam edit  quae ostenta erat  ab artifice Italico  Mauritio Cattelan apud quoddam museum artis  capitis Seul. Ut se excusaret de re, affirmavit se fame confectum esse, cum ientaculum non sumpsisset.  Opus artis vocatum “comicum” quae  praebitum erat in exhibitione cui titulus est “Nos”, parieti musei fascicula glutinosa adfixum erat. Cum fructum comedisset,  adulescens bananae folliculum eodem modo suspendit.  Deinde a museo altera banana in eodem spatio posita est.

 

Cum hodierni artifices saepe rebus cotidianis usi essent, aliquid simile interdum accidit.  Soror Marcelli Duchamp, absente fratre, perperam  in purgamenta  coniecit clarum urinatorium quod turpitudo ante centum annos existimatum est. Anno MMXV Baudiani (Bozen) feminae purgationi praepositae pavimentum terserunt abiectis tot lagoenis, poculo vitreo et serto. Re vera paratum erat opus artis nominatum “Quo ibimus vespere ad saltandum?” duarum artificum Goldschmied et Chiari.

Tamen verisimiliter adulescens Asiaticus voluit  provocantem artificem  lacessere inopinato facto, fructu adhibito velut nutrimento.

Scripsit Lydia Ariminensis - 01/05/2023 17h20


NUDUS BELLUM RECUSAVIT
DE VIRIDI TUTELA