Veneris die 19 mensis Julii 2024

INSOLITA

DE VIRIDI TUTELA

Coniuges Michael et Theresia Ley vitam degunt in oppido Bromley a meridie Londinii in aedibus plane hedera obrepenti contectis. Domus hoc habet, ut ab aëris temperie per naturalem tutelam segregetur. Ex quo consequitur ut gradus caloris intra idem maneat et illi calefactionis impensae parcant. Coniuges domum emerant ante quadraginta annos primumque conati sunt cohibere quominus hedera nimium expanderetur, sed vis arboris indomita exstitit, qua re illis nunc satis est ramos caedere qui portas et fenestras obstruant.

Hedera, ut domini aiunt, interius spatium secludit ab hiberno frigore ita ut non oporteat apparatum calorificum movere. Domus allicit viatores qui apud eam consistunt et photographice fabulosum domicilium imprimunt. Vera vis viridis inventa est!

Scripsit Lydia Ariminensis - 01/10/2022 08h47


NUDUS BELLUM RECUSAVIT
DE BANANA ARTE EXHIBITA