DE STRAGE NEPALENSI
Ingenti aquarum praecipitantium strage regiones in Himalaya sitae devastatae sunt. Quot homines perierint, adhuc incertum est, plura quidem centena eorum requiruntur, in quibus multi peregrini Europaei.
Mole aquarum limosarum magnam aedificiorum copiam ablutam et vias pontesque graviter afflictos esse magistratus Nepalenses nuntiaverunt.
Causa cladis adhuc incerta est. Sunt, qui suspicantur molem glacialem terrae motu absolutam praecipitavisse, ex quo factum sit, ut aquae Lhende Khola fluminis primo retentae ingenti aestu deinde regiones inferiores inundaverint.
Scripsit Lycus Austriacus - 28/08/2026 15h29
INGENTES MIGRANTIUM CATERVAE SEPTAM INVADUNT
Indutiae fragiles inter Civitates Foederatas et Iraniam
Copiae Israelianae in Libanum Posteriorem penetrant
POST ANNOS XL PERICULUM CZERNOBELENSE ADHUC MANET
CAEDES IN LIBANO