Veneris die 19 mensis Aprilis 2024

HUMANITATES

COLLOQVIA PHILOSOPHICA I

Conclaue de pace mundi

Johannes Segobiensis – A multo tempore, dilecte Nicolai, iungere iterum nostras manus cupiebam, sed inuenire te non poteram. Vbinam gentium errabas?

Nicolaus Cusanus – Non errabam. Immo uero nonnullos sacerdotes Saracenos Christianos Iudaeos, necnon plures alios, petebam quos una conferrem ad colloquendum de religione.

JS – Credebam te contentum opere esse De pace fidei intitulato.

NC – Attamen non absolui, cum tot haeretici uel dissentientes siue caela siue Auernos impleant. Concordiam oppositorum, unum in se implicatum uidendi spem fouens gressum in agros Elysios  moui postquam mortuus sum.

JS – Et quid tibi displicet, si in eis Eugenius IV una cum Felice V de gubernatione ecclesiae disputare in aeternum possit? Omnes accipiuntur in amore Dei, eodem in quo tu fulcire unionem religionum prudenter per rituum uarietatem sciuisti.

NC – Videsne e longuinquo illum pinguem late sedentem?

JS – Etenim nunc miror aspiciens. Apud Satana torquetur quasi super magno eculeo, quamquam apparet dormiens in quiete.

NC – Non liquet utrum in auernis an in caelo, propterea quod uisio Dei eadem est ubique. Et de nobis identidem ambigit. Buddha nuncupatur, de quo multum ignoraui. 

Picus Mirandulensis – Et quid de Hermeticis? Prorsus omnia. Et de Cabbala?

JS – Quis est iste iuuenis audax?

NC – Amicus, qui uera profert. Sinenses Confutium ac Lao Tse praeteriui ignarus.

Gandhi – Et nos, gentiles Indos.

JS – Quoque gentiles!

NC – Quam plurimos. Sed nunc mederi meam insipientiam ipse cupio. Omnes hos ad unum conclaue inuitabo, in quo de pace sermonem conferamus.

Nahmanides – Quid accidet si tibi non placet exitus colloquii? Exulandine qui Christianitatem adire nolint, sicut ipse coactus sum anno 1267, et rege Iacobo I aegre ferente?

Vincentius Ferrarius – Quin? Si natura Dei fulget omnibus, uel inuitis… Multi conuersi sunt ad nostram fidem anno 1414, Tortosae, conuicti ratione uerae fidei.

NC – At hac occasione cuncti libere uiam amoris diuini percurremus, in quo consentimus. Si una religio esse non potest, foedus saltem feriamus.

Nietzsche – Mortuus iam Deus.

Marx – Religio opium populi.

Proudhon – Plus minusue, ita est.

Simone de Beauvoir – Et de feminis quid cogitas? Amorene Dei maris, et non deae feminae, hortari nos speras ad pactiones?

Rachel Carson – Solum considerandum foedus, dummodo insit naturae rerum seruatio.

Ayn Rand – Libertas indiuidua operae pretium quae discordia pugnaci reuirescit, et non dilectio ullius dei qui non exsistit.

[Silentium…]

JS – Amicule uitae praeteritae, licet partes Concilii prodideris, amore tibi coniunctum saltem ego sentio me esse…

NC – Suades me tunc demum ne innitar? Nonne me adiuturus es, sicut diximus multotiens Basileae faciendum?

JS – Forsan. Primum hos nouos mulcere deberes. Ego malo meam translationem Alcorani reperire, quae amissa adhuc manet.

Scripsit Daniel Álvarez


COLLOQVIA PHILOLOGICA V
COLLOQVIA PHILOLOGICA IV