Veneris die 19 mensis Aprilis 2024

HELLENICA

GALLUS AESCULAPI

‑ Ὦ Κρίτων, ἔφη, τῷ Ἀσκληπιῷ ὀφείλομεν ἀλεκτρυόνα· ἀλλὰ ἀπόδοτε καὶ μὴ ἀμελήσητε.

-Crito, gallum debemus Aesculapio; reddite neque id neglexeritis.

Haec postrema verba Socratis quae apud Phaedonem Platonicum legimus, non facile explanari possunt. Novimus Aesculapium deum esse artis medicinae, sed cicuta nonne est venenum? Quomodo aliquem sanare potest si Socrates moriturus est ? Cur deo gallus reddendus ? Mos erat gallum offerri in dei templo ab eo qui sanatus esset. Ex aliquorum sententia Socrates vitam malum existimavit, qua re obitus aegritudinis sanatio. Sed alii aliter interpretantur: nam res in controversia versatur.

Cicuta vel conium maculatum (Graece κώνειον) exigue adhibita est antiquo tempore ut medicamentum somniferum, mitigatorium, contra tetanum, dolorem cancri, rabiem. Modo maiore sumptum, hoc efficit paralysin gradatim progredientem musculorum toto corpore usque ad suffocationem.

Ταῦτα ἐρομένου αὐτοῦ οὐδὲν ἔτι ἀπεκρίνατο, ἀλλ' ὀλίγον χρόνον διαλιπὼν ἐκινήθη τε καὶ ὁ ἄνθρωπος ἐξεκάλυψεν αὐτόν, καὶ ὃς τὰ ὄμματα ἔστησεν· ἰδὼν δὲ ὁ Κρίτων συνέλαβε τὸ στόμα καὶ τοὺς ὀφθαλμούς. Quibus rebus dictis, nihil respondit, sed paulo post subsiluit; homo eum detexit et respiciens, oculi immoti erant; Crito os et oculos clausit.

Scriptor Americanus saeculi XX, Johannes Steinbeck interitum Socratis revocat sub finem fabulae tragicae c.t.e. Luna occidit (The Moon is Down): eadem verba philosophi a praefecto civium Orden proferuntur medico Winter, cum ambo morituri sint pro civibus in hostes pugnantibus. Eadem fabula evocat opus tragicum Macbeth praeclari tragediarum scriptoris Willelmi Shakespeare («The moon is down; I have not heard the clock» (Actus II, Scaena I). Nec deest cicuta: "The insane root that takes the reason prisoner” - Banquo, Actus I, Scaena III».

 

Scripsit Lydia Ariminensis


AESTUANS MARE...
MARIS PERICULA
DESIDERIUM PATRIAE
SENTENTIAE GRAECAE LATINE TRANSLATAE (II)
SENTENTIAE GRAECAE LATINE TRANSLATAE (I)