Mamercus Siculus fuit tyrannus, qui saeculo IV ante Christum natum uixit Catinaeque solium habuit. Quem ideo rerum scriptores recordati sunt, quod, bello Corinthiorum Syracosiorumque gesto, illum ducem Timoleontem contra Dionysium II ualde adiuuit. In illa enim pugna apud Adranum Timoleon, Icetas Mamercusque Syracosios Poenosque prouicerunt; proelio igitur uicto, Plutarchus Mamercum hanc poesin scripsisse tradit, ut uictoria celebraretur. τάσδ'ὀστρειγραφεῖς καὶ χρυσελεφαντλέκτρους ἀσπίδας ἀσπιδίοις εῐλομεν εὐτελέσι. Clipeos purpura pictos ornatosque ebore electro auroque parmulis bene fictis carpsimus. Quod post proelium tamen Timoleon ille socios prodidit, ut inter Poenos ac Corinthios pax fieret: Mamercus enim tyrannique alii Poenorum societatem omnino negarunt, qua de causa crucifixi perierunt Timoleonque foedus obsignauit.Scripsit Andreas Nouocomensis
SENTENTIAE GRAECAE LATINE TRANSLATAE (I)
GALLUS AESCULAPI
AESCHYLI EPIGRAMMA
ALEXANDRI AETOLI A'
DE VERIS REDITU