Veneris die 4 mensis Septembris 2026

FABELLAE

Hae fabulae quae dicuntur "comics" anglice, "fumetti" italice, "bandes dessinées" francogallice, etc. dicuntur latine "fabellae nubeculatae" sive "nubeculata" quod dialogi inscribuntur in parvis "nubibus" (sicut italico "fumetti", i.e. in fumo). Etiam "comica" vocari possint... vel aliter... Nonnulli Latinistae creare vel latine redere solent jucundissimas fabellas hujus generis. Hic praebuntur varia exempla.


Aestuōsa Nātīvitās

Carmen dē Nātīvitāte Chrīstī in Hēmisphaeriō Merīdiōnālī in versibus sēnāriīs

Ecce aestuōsa iam venit Nātīvitās:
Iam segniter sōl altus in caelō volat
ūretque terrārum orbis austrālēs plagās.
Cutem colōrant ambulandō Antichthonēs
in pāvimentō percalēscentī viae
ut ōva quae frīguntur in sartāgine.

Ō pingue corpus histriōnum pauperum
quī Nīcolāī per viam partēs agunt!
Sub sōle vestēs dum gerunt dēnsissimās
sūdōre inūnctī percoquuntur ācriter
et rubriōrēs vestibus vultūs habent.

Gelum nivēsque stulta tēlevīsiō
mī mōnstrat albās et chorōs canentium
“Nātīvitātem” quī recantant “candidam”.
At per fenestram cōnspicor frātrem meum
nūdum sedēre parvulō in lābrō forīs
atque in calōrem iacere contumēliās:

“Quousque tandem, pessime et nēquam Calor,
rīdēbis hominēs hīs in orbis partibus?
Num Chrīstus īnfāns nōn honōrātur tibī?
An angelōrum turma pastōrumque vīs
praesēpe petat indūta subligāculīs?”

Hoc tempore autem laetus ipse remaneō
cum multa nōbīs dōnet aestās dulcia:
Caelum serēnum nocte plēnum sīderum
spectāre possum dum mihī gryllī canunt,
offertque frūgēs terra līberāliter
praebentque aquae sē lītoris grātissimās.

Ergō in utrāque parte mundī gaudeās
sīve ardua aestās sīve hiems sit algida.
At sī invidēris forte fēlīx ā malīs
et in sevērōs atque amārōs incidis,
optā renīdēns festa eīs fēlīcia!

Opera a Jonathan hic inveniri possunt:
https://docs.google.com/document/d/1v1K7GFygnSw_M6QpV-qGKA4aXp7hhq0-R6r_HtVcUVY/mobilebasic

Scripsit Jonathan C


Compteur Journalier 14 14 (04/09/2026)