Lunae die 20 mensis Maii 2024

CULTUS

I. Te Deum Laudamus.

Te Deum laudamus; te Dominum confitemur, Te veneratur omnis terra, Te, aeternum Patrem, omnis terra veneratur.

II. Tibi omnes Angeli.

Tibi omnes Angeli: tibi Coeli et Potestates; Tibi Cherubim et Seraphim incessabili voce proclamant: Sanctus, Sanctus, Sanctus Deus Sabaoth! Pleni sunt coeli et terra majestatis gloriae tuae. Te gloriosus Apostolorum Chorus, Te Prophetarum laudabilis numerus, Te Martyrum laudat candidatus exercitus. Omnes, omnes tibi incessabili voce proclamant: Sanctus, Sanctus, Sanctus Deus Sabaoth! Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia Patrem immensae majestatis, venerandum tuum verum et unicum Filium, sanctum quoque Paracletum Spiritum.

III. Dignare , Domine.

Dignare, Domine, die isto, sine peccato nos custodire. Aeterna fac cum Sanctis tuis in gloria numerari. Miserere nostri, miserere nostri!

IV. Christe, rex gloriae .

Tu, Christe, rex gloriae, Patris sempiternus Filius, Tu, devicto mortis aculeo, aperuisti credentibus regna coelorum. Ad liberandum suscepturus hominem, non horruisti virginis uterum. Tu ad dexteram Dei sedes in gloria Patris.

V. Te ergo quaesumus .

Iudex crederis esse venturus. Te ergo quaesumus, Domine, humilibus famulis tuis subveni, quos pretioso sanguine redemisti. Fiat super nos misericordia tua, Domine, quemadmodum speravimus in te.

VI. Judex crederis esse venturus.

Judex crederis esse venturus. In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum. Salvum fac populum tuum et benedic hereditati.

curavit Fabricius Manco

Scripsit Marcus Antonius Charpentier et Hector Berlioz


DOMINUS DE BYRON ABHINC ANNOS DUCENTOS MORTUUS EST
DE FUTURO ORATORE
“NON SCHOLAE, SED VITAE DISCIMUS”
Dionysius et anus Syracusana
DE ELOQUENTIAE UTILITATE