MOANA CIRCA AUSTRONESIORUM RES CURIOSITATEM RESUSCITAT
Ante diem quintum Kalendas Decembres –abhinc igitur menses tres et paucos dies– in Insulis Philippinis pellicula Disneyiana quae “Moana 2” inscribitur (id est secunda pellicula cinematographica quae Moanae nomen in indice fert) exhiberi coepta est eodemque fere tempore multis aliis in terris; mense Ianuario ad finem vergente in sat magno numero aptorum theatrorum Philippinensium adhuc praebebatur et in quodam loco Manilae etiam duabus postea septimanis. Non est horama in quo actores carnem et ossa habentes appareant, sed imaginibus computatraliter pictis animatisque constans. In Italia sub titulo “Oceania 2” foras data est. De Moana haec fabula narrat, forti adulescente ex orbis regione oriunda quae Polynesia Occidentalis hodie vocatur, filia vero ducis vel reguli insulae cuiusdam ficticiae cui nomen Motunui excogitatum est. Alii autumant abhinc tria milia, alii abhinc duo milia annorum (hi, ut arbitror, rectius) eam vixisse haud longe a Samoa et a Tonga; certe ad Austronesios, nomine moderno, pertinebat. Austronesii amplissimus sunt grex ethnicus millenniorum decursu in multas gentes divisus quae linguis ad eandem familiam pertinentibus loquuntur et a Madagascaria in occidente usque ad litora Havaiensia et ad Insulam Paschalem in oriente sparsae sunt, incipiendo, ut studiosi asserunt, ab insula Taivania, quam Formosam Lusitani vocaverunt. Nomen Moanae in plerisque loquelis Polynesicis Oceanum significat; actrix Havaiensis autem Auli‘i Cravalho vocem Moanae praestat.
Ante haec quattuor quinqueve annorum milia gentes Austronesiacae ad insulas quae Philippinae nunc appellantur pervenerunt (non multum enim a Formosa distant), in quibus et habito et medio mense Decembri pelliculam cinematographicam “Moana 2” puella non iam tam parva et matre eius comitatus spectavi. Quae pellicula animata, cum ob imaginum amoenarum rapidam consequentiam parvulis apta esse videatur, non leviter aut inscienter elucubrata ac producta est. Nam humana Oceaniensi et naturali historia peritorum sodalitas iam taeniam de Moana primam, eodem more confectam et anno bismillesimo sexto decimo in vulgus editam, operis cinematographici factores monendo et minus scite conficta corrigendo adeo bene praeparaverat ut spectaculum iucundum puerisque certe idoneum ab eruditis quoque sit probatum et hominibus Polynesicis plurimis placuerit, quamquam non desint qui nonnulla minoris momenti vitia in eo reprehendant. Idem –etiam magis– de secunda Moaniana pellicula dici licet; nam sunt qui alteram animationem graphicam, quod ad mythologias Oceanienses et ad traditos mores in ea depictos attinet, accuratiorem ducant.
Studiosorum animos facile movere potest quod in altera de Moana pellicula, quamvis non per doctrinae ostentationem sed inter phantastica potissimum et incredibilia, longum tempus recolatur (spatium mille ferme annorum, eruditorum quidem sententia) quo Austronesii itinera maritima facere desierunt, incipientes tribus circiter annorum abhinc milibus; quae magna intercapedo “longa pausa” ab Austronesistis nuncupatur. Moana nostra videtur in talis intervalli vel potius cessationis exitu vixisse (MONITUS: NOLO QUIPPE DE FABULA IPSA MULTA DICERE, UT MAIORE VOLUPTATE INSCII PELLICULAM SPECTARE POSSITIS; NONNULLA TAMEN SUNT DE EA MIHI APERIENDA) et certo modo effecisse ut spatia marina insulanis denuo paterent; non minimi nihilominus est ponderis herois Maui hac in re auxilium, cui personae mythologicae simulque facetae vocem histrio praestat Dwayne Johnson.
Ceterum haud pauca veri cultus humani civilisque Polynesiensis et generatim Austronesiaci indicia in utrisque pelliculis artificiose de Moana animatis inveniuntur. Adsunt sus et gallus, Moanae sodaliumque eius comites, quae bestiae solebant a priscis Austronesiis per oceanos portari (nescio cur absit canis, nam hunc quoque legeram inter animantia Austronesiis dilectissima fuisse). Ferebant secum sane surculos et plantas quoque navigatores Austronesiaci, in naviculis navigiisque bene equidem binarum structurarum lateralium ope perticarum instar in longitudinem currentium in aqua stabilitis una a dexteris munere suo fungente altera a sinistris scaphae; quae stabilimenta etiam in modernioribus navigiolis ratibusque Philippinicis frequenter conspiciuntur. Mentione dignae eae quoque notae sunt quibus Oceani Pacifici viri feminaeque necnon pueri grandiusculi saepenumero compungebantur, quae in taeniis visificis de Moana delineatis insulanorum et Maui praecipue herois corporibus impressae atque quodammodo inustae cernuntur; nam ad Samoanorum et Tonganorum cultum permulta iam saecula maxime pertinent. Ceterum notae Polynesienses multo antiquiores esse videntur quam Thraciae illae, quae veteribus nostris in proverbio erant.
Cum huius terrae habitatores magnam partem progenies eorum sint quos Austronesios docti nunc vocant, pelliculae de Moana alterius spectatio, sicut et prioris, huiusmodi gentium studium hic quoque, in his Insulis scilicet orientalibus in quibus vivo, tum apud intellegentiores tum apud rudiores per conventus ac celebrationes magis minusve ludicras denuo excitat. Stirpis Austronesiacae turmae ad has insulas, quae Philippinae nostris temporibus nuncupantur, prius quam oras attingerent Indonesicas appulerunt (aliquot iam millennia, ut supra dixi, inde transacta sunt); alii similes greges ad Oceanum Pacificum a litoribus Asiaticis iter perrexerunt, multas sane post generationes. Mirum ergo non est fabulae Moanianae imagines vocesque –etiam cantu elatas– in non paucorum Philippinorum pectoribus alte resonare. Attamen nescimus quid hac de re sit mansurum, quantum studiorum et in Philippinis et in ceteris plagis ab Austronesiorum natione cultis futurum sit ut suscitetur etiam post tertiam de Moana fabellam a veris histrionibus hac vice actam, quae iam cinematographice paratur annoque bismillesimo vicesimo sexto in spectatorum fruitionem edetur.
Scripsit Marcus Flavius Asiaticus
De Palma Aurea Filmis Data: Fjord a Christiano Mungiu
DE MATERIAE ADDICTIS (SIVE POTIUS DE AMORE ET MATRIMONIO)
QUOQUO MODO TE AGAS ERRAS
(Come ti muovi sbagli)
MARGARITAE THEOREMA
UNA VITA (ONE LIFE)