Veneris die 19 mensis Julii 2024

BIOGRAPHIAE

DE CARMANIOLAE COMITE ALEXANDRI MANZONI 

(Alexander Manzoni anno 1820 tragoediam "Il Conte di Carmagnola" secundum Francisci Bussone res gestas scripsit - Vicipaedia)

Vir, de quo loquimur, non opibus aut regali genere clarus, sed e plebeio ordine est idemque tenui fortuna, talis tamen ut summam eam auctoritatem consecutus sit, qua viri magno ingenio iure apud homines sibi non vi, sed caritate admirationeque subiectos valent.

Eum non nomino, quia eius nomen in ore iam est omnium, qui nonnullam litterarum consuetudinem habeant neque omnino ignari sint artis praeceptorum, et quia eum et Itali et omnes Europae incolae disciplinis excoli carum habent, perinde ac illius gloria ad semetipsos pertineat.

Ille enim scriptis vitaque demonstravit tantum homines abesse ut religione impediantur ac debilitentur, ut etiam novam animi vim in Dei opinione et sacris caerimoniis inveniant, qua erigantur atque extollantur, confirmentur atque augeantur; praeterea Romani cultus praescriptis non solum homines indoctos simplicesque cum ingenuitate, verecundia, pietate parere atque obsequi, sed etiam homines acri ingenio praeditos magnaque doctrina imbutos.

Scripsit Johannes Teresi


DECEM IAM ANNI A NELSONII MANDELA MORTE TRANSIERUNT
PUELLA VATICANA
MARCUS CATO
ABHINC DECEM ANNOS BENEDICTUS XVI MUNUS SUUM ABDICAVIT
GENETRIX EUROPA