Scripta inedita aut ex epistulis suis praeclaris excerpta
DE CONIECTURA MAECENATIANA
MAECENAS ap. SUET. Vita Horati: +nimio videas strigosiorem
scripsit Nicolaus Groß Germanus Coreanensis*
Verissimê a.1911 Paulus Lunderstedt scripsit hôc versu Maecenatiano
permultum virorum doctorum ingenia atque acumina exercita esse1. Nec
interim desita sunt exerceri ingenia atque acumina eodem versu nec puto
rem acu tactam esse a J.Blänsdorf eo, quod in editione „FPL“ a.1995 factâ
coniecturam Scaligeri comprobaverit. In Suetonianâ Vitâ Horatii affertur
epigramma, quo Maecenas testatur, quantum diligat Horatium suumQuod legi potest in formato PDF:
CLICCATE - TOLLITE - LEGITE ET HELLUAMINI!!