DE MONUMENTIS ROMANORUM IN ILLYRICO EPIROQUE (I)
Apollonia
In bello civili inter Caesarem et Pompeium magna pars rerum facta est in locis Illyricis et Epiri quibus ante saeclum Romani potiti erant quaeque intestinorum proeliorum theatrum fuerunt: “Recepto Caesar Orico nulla interposita mora Apolloniam proficiscitur”; “(Apolloniates) ad Caesarem legatos mittunt oppidoque recipiunt.” (B.C. III,12).
Oppidum a coloniis insulae Corcyrae et Corinthi conditum est et basis magni momenti fuit mercaturae et sedes studiorum. Cum nuntius pervenit de Caesaris nece, Octavianus narratur ibi moratus esse ut rhetoricam et artem militarem disceret.
Ut discerneretur ab aliis oppidis eodem nomine appellatis, Apollonia Illyriae nominatum est, Graece Ἀπολλωνία πρὸς Ἐπίδαμνον. Cum a a Pyrrho occupata esset Romanis se dedit anno CCXCIX una cum Corcyra et Epidamno. Locus fuit magni momenti ob viam Egnatiam per quam Thessalonica Constantinopoli colligata est. Deinde fuit dioecesis catholica et orthododoxi in collem paulo longe confugerunt um monasterium Ardonicae condiderunt.
Nunc antiquae Apolloniae hortus archaeologicua testis est. Admirandum est magnum ᾠδεῖον et βουλευτήριον.
Auctor Inkey
Scripsit Lydia Ariminensis
AEDIFICIUM ROMANUM IN CAELIO NUPER REPERTUM
Castra Romana in Slovacia Nuper Reperta
De Nova Investigatione Archaeologica in Catalonia
De Inventione Societatis Matrilineae apud Çatalhöyük
TE K'AB CHAAK ET SPLENDOR IADEI
Novae effossiones Emporitanae
VIRIDIA ANTIQUA POMPEIIS RENATA SUNT
DONUM BACCHI ANTIQUISSIMUM
LITUS HERCULANEI OMNIBUS PATET
THESAURUS MILIUM XXX NUMMORUM IN SARDINIAE MARI REPERTUM EST