Martis die 10 mensis Novembris 2026

ARCHAEOLOGIA

INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA

XXIV statuae effossae sunt... 

Balneis Clusinis (italice: San Casciano dei Bagni), apud Senam, XXIV statuae aeratae, quaedam circiter unum metrum altae, una cum innumeris nummis et votivis tabellis, repertae sunt. Has res inventas historiam antiquam rescripturas esse et post Riacis aera hoc inventum mirissimum esse archaeologi dicunt.

Ex aquarum calentium fontibus fama optima Balneorum Clusinorum oritur; illa, tradunt, condita sunt a Lucumone Etrusco Porsena, postea amata et frequentata a Romanis: inter hos erant Octavianus Augustus et Triaria, uxor Vitellii.

Scripsit Marcus Sbardella


DE MONUMENTIS ROMANORUM IN ILLYRICO EPYROQUE (III)
DE MONUMENTIS ROMANORUM IN ILLYRICO EPIROQUE (II)
DE NOVA ARCHAEOLOGIA LEVANTINA
AEDIFICIUM ROMANUM IN CAELIO NUPER REPERTUM
DE MONUMENTIS ROMANORUM IN ILLYRICO EPIROQUE (I)
Castra Romana in Slovacia Nuper Reperta
De Nova Investigatione Archaeologica in Catalonia
De Inventione Societatis Matrilineae apud Çatalhöyük
TE K'AB CHAAK ET SPLENDOR IADEI
Novae effossiones Emporitanae