Veneris die 19 mensis Julii 2024

ANTIQUITAS

 

Marcus Aurelius

ANTIQUI MORES (IX)

Tonsor, barba, capillus

 Antiquissimis temporibus Romani barbam et capillum horridum promittebant: hoc probat  narratio de Gallo permulcenti barbam senatoris sedentis in aedis vestibulo: cum  eius  gravitas  laesa esset , senex,  incusso in hostis caput  scipione eburneo, movit Gallorum iram ex qua  horrenda ceterorum caedes orta est. (Liv. 5, 41). Alioquin Graecorum statuae  barbam ostendunt: philosophi densam, milites artam in mento et  longiorem  caprino more; athletae tantum glabri effingebantur .

Uno saeclo transacto,  Romani novacula uti coeperunt. Ut Varro narrat, Publius Ticinus Maena primum tonsorum gregem Romam a Sicilia duxit, cum illic  mos Alexandri Magni increbuisset (Varro, Res Rusticae, 2,11,10). Tondere barbam et capillum  paulatim in usum Romanorum venit.  Auctoritas autem Publii Cornelii Scipionis  latius consuetudinem  pervulgavit.  Ipse Iulius Caesar ex  hoc more non effugit : “circa corporis curam morosior, ut non solum tonderetur diligenter ac raderetur, sed velleretur etiam, ut quidam exprobraverunt.” Cum eum calvitii pigeret “deficientem capillum revocare a vertice adsueverat” (Suet. Vita Divi Iuli, 45).

Non omnes tonsores peritiores reperiebantur, velut ex versibus Horatii constat: “si curatus inaequali tonsore capillos/ occurri, rides” (Ep. 1,1, 94-95). Ut inconditam tonsuram vitarent et calvitium dissimularent, elegantiores curabant ut tonsores sibi capillum crispum redderent, velut imperatoris Adriani, filii et nepotis mos fuit.

Adulescentibus viginti annorum primum barba tondebatur.  Depositio barbae  sollemnis ritus celebrabatur, quasi sacrificium deis offerretur. Notum est Neronem pilos servavisse in aurea pyxide; idem de Trimalchione  a Petronio Arbitro narratur. Plerumque Romani cotidie barbam radebant, praesertim viri et senes quibus pili cano colore erant. Homines cum barba promissa neglegentes vel  humili loco vel philosophi rebelles habebantur.

Tamen novam consuetudinem imperator Adrianus in Urbem induxit, spissam barbam ferens ut oris vitia occultaret et cultus et humanitatis  Graecorum studium ostenderet. Usque ad Constantinum, qui rediit ad pristimum morem, prope omnes imperatores barbati fuerunt.

 

Scripsit Lydia Ariminensis


ANTIQUI MORES (X)
LX reperta archaeologica in Italiam relata sunt
ANTIQUI MORES(VIII)
ANTIQUI MORES (VI)
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
De servorum cubiculo
ANTIQUI MORES (VII)
ANTIQUI MORES(V)
ANTIQUI MORES(IV)
ANTIQUI MORES (III)