Veneris die 19 mensis Julii 2024

ANTIQUITAS

LX reperta archaeologica in Italiam relata sunt

Contra legem peregre exportata erant

Pretiosae reliquiae  receptae sunt a Carabinariis praepositis Bonis Culturalibus Tuendis (TPC) adiuvante Auctoritate iudiciali urbis Novi Eboraci (DAO). Res ingentissimi pretii culturalis et oeconomici aestimatae sunt viginti millionibus eronummorum;  clam surreptae erant ex  cavis archaeologicis et  a furibus venum datae sequestribus tractantibus opera arte facta  per quos contra legem in collectiones Americanorum  pervenerant.  Praecipuus  collector operum antiquorum, quod numquam antea ceciderat, prohibitus est abhinc talia emere.  

Haec reparatio optime evenit pro nostra patria cum magistratus Italicus et Americanus huius inquisitionis participes fuissent.

Scripsit Lydia Ariminensis


ANTIQUI MORES (X)
ANTIQUI MORES (IX)
ANTIQUI MORES(VIII)
ANTIQUI MORES (VI)
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
De servorum cubiculo
ANTIQUI MORES (VII)
ANTIQUI MORES(V)
ANTIQUI MORES(IV)
ANTIQUI MORES (III)