Lunae die 20 mensis Maii 2024

ANTIQUITAS

CIBUS IN VIA OBLATUS ET SUMPTUS

 

 

 

Magna pars civium Romanorum foris prandium sumere solebant, cum, praeter ditiores, in parvis insularum spatiis degerent, ubi non facile alimenta coquerentur. Nec defuit modus vescendi in viis, more hodierno (street food) qui iam priscus exstitit. Horatius poeta (Ep.1, 14, vv.21-26) plane declarat quod ruri deest et urbis desiderium:

Fornix tibi et uncta popina
incutiunt urbis desiderium, uideo, et quod
angulus iste feret piper et tus ocius uua,
nec uicina subest uinum praebere taberna
quae possit tibi, nec meretrix tibicina, cuius
ad strepitum salias terrae grauis�.

Primum in taberna vinaria consistimus. Ibi viatores poterant cum vino oleas et quiddam cenulae haurire stantes et celeriter, ante longam mensam (Anglice bar), locus pauperiorum vel etiam ebriosorum, qui ibi diem perdebant. Nec deerat tibicina quae canens tabernam frequentantes alliciebat. Altiore gradu fuit popina, vocabulum cuius origo Umbrica conectitur Latine coquinae, verbo coquere. Haec vocatur etiam thermopolium (ϑερμοπώλιον), quod probat ibi etiam alimenta cocta parabantur iis qui cibo et potione se corrobare cupiebant. Hic cibum calidum sumere licebat sed etiam id auferre, ut solet (take away) hodierno tempore. Edebantur legumina, ova, oleae, casei ovilli et caprini, pisces assati, apuae in salsamento, caepae, ficus. In cavis mensae ad litteram L structae includebantur dolia de quibus obsonia extrahebantur. Altera pars aperta erat in quam inibatur. Intus mensulae cum sellis. In angulo focus ad nutrimenta coquenda. Extra sedilia secundum murum pro iis qui ut se reficerent consistebant. Humiles cives, liberti, servi apud popinam cibo, vino, cantu vocis et tibiae, libidine delectabantur.

Cicero ipse (Pis. 18,12) ostendit interdum etiam viros auctoritate graves popinae oblectationibus indulsisse.

�tu ex tenebricosa popina consul extractus cum illa saltatrice tonsa senatum populi Romani

occasum atque interitum rei publicae lugere vetuisti.�

 

 

Scripsit Lydia Ariminensis


ANTIQUI MORES (X)
ANTIQUI MORES (IX)
LX reperta archaeologica in Italiam relata sunt
ANTIQUI MORES(VIII)
ANTIQUI MORES (VI)
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
De servorum cubiculo
ANTIQUI MORES (VII)
ANTIQUI MORES(V)
ANTIQUI MORES (III)