Martis die 25 mensis Junii 2024

ANTIQUITAS

LUSIO PILAE

Omnes Romani pila delectabantur, sive pueri sive illi adulta aetate, sive senes vel feminae. Praeclarae sunt imagines operis musivi inventi in villa Sicula apud Plateam Armerinam ubi puellae vesticula balneari indutae effinguntur quae pilam iactant inter se certantes. Romae pila ludebatur praesertim in Campo Martis, qui cum esset amplissimus ex omnibus, maxime idoneus exstitit ad ludicra exercenda, sed etiam in viis, in plateis, in agris privatorum, in thermarum areis, nullo comitante vel cum grege. Pila ad recreandos animos adhibebatur, ad exercendum corpus: Suetonius narrat imperatorem Augustum post bellum civile non iam equis se exercuisse nec armis certavisse sed pila oblectamento usum esse.

Tamen ii qui nimium ludo dediti erant, reprehendebantur quod alieni ab opere, ut legimus apud Senecam, Brev. Vit. 13, 1 : Persequi singulos longum est quorum aut latrunculi aut pila aut excoquendi in sole corporis cura consumpsere uitam.

Horatius hunc ludum existimat compensationem litterarum otii (Sat., 1, 6, 125) ast ubi me fessum sol acrior ire lavatum/
admonuit, fugio campum lusumque trigonem. Tρίγων Graece vocabatur quia tres lusores pilam serie non antea constituta proiciebant; servi autem coniectus non arreptos numerabant.

Pila consuebatur fasciolis pictis impleta aere vel pluma, aliter panno texebatur pelle tecta; follis autem maior quam pila suis vesica erat vel iuvenci aere inflata. Harpastum, ex voce Graeca ἁρπάζω, certamen appellabatur quo lusores adversarios conabantur decipere et iis follem eripere: proelia comminus saepe tam cruenta exstabant ut gravia vulnera vel obitum interdum afferrent. Praecepta ad nos plane non pervenerunt, similia fortasse ludi hodierni follis ovati potius quam pedifollii. Hoc ludicrum, a Graecis sumptum, in Romanum imperium vulgatum est valde probatum.

Scripsit Lydia Ariminensis


ANTIQUI MORES (X)
ANTIQUI MORES (IX)
LX reperta archaeologica in Italiam relata sunt
ANTIQUI MORES(VIII)
ANTIQUI MORES (VI)
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
De servorum cubiculo
ANTIQUI MORES (VII)
ANTIQUI MORES(V)
ANTIQUI MORES(IV)