Solis die 8 mensis Novembris 2026

ACROAMATA LATINA

Hic praebentur acroamata (vulgo: podcasts) varia quae in rete inveniri possunt. Certe opiniones hic expressae externae sunt Ephemeridi.

MARCUS FLAVIUS ASIATICUS

CAEBVAM VENI, LATINITATEM INVENI!



Transmissionem agamus!

Quid in urbe et insula Caebua agam, quid egerim.

27 views • Jun 2, 2026


IN PANTOPOLIO QUODAM CAEBUANO...

Dum in pantopolio quodam urbis Caebuae (regionis urbanae Talamban, ut accuratius dicam) ambulo, nonnulla recentiora mea refero.

292 views • Apr 24, 2025


Iterum de Domino Gallo

Cum sacerdos a sacro dictus sit, quaeritur num Dominus Andreas Gallo revera hoc dixerit, sacerdotis vocabulum reputans: “Quid est sacri hac in re?”. Pauca omnino, non minimi tamen ponderis, leviter hic tango dum cafaeum, tamquam si in thermopolio sedeam, sorbillo.

37 views • Jan 22, 2024


De Domino Gallo, qui abhinc annos decem mortuus est

Dominus Andreas Gallo (1928 – 2013), Dominus Gallo saepius appellatus, fuit presbyter Genuae notissimus, satis tota Italia notus. Haec autem fuit Domini Gallo sententia princeps, quasi in charta salutatoria Iesu, ut dicere solebat, eam invenisset: VENI UT MINISTRAREM, NON UT MINISTRARETUR MIHI (cf. Matth. 20, 28: "Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis").

93 views • May 22, 2023


De me ipso in Insulis Philippinis Latinitatem colente

De me ipso in Insulis Philippinis Latinitatem colente atque linguam Latinam quadam in schola profitente hic sermo est. Per iocum sane Instituti Periegetici Caebuani mentionem in huius pelliculae fine ieci, nisi forte eiusmodi institutum ipse condidi. Manet quidem hortatio: CAEBVAM VENI, LATINITATEM ĺNVENI!

78 views • Nov 13, 2022


____________________________________