Nuntium lugubrem modo accepimus: GAIUM LICOPPE Belgam medicum Nestorem Academiae et veteranum Latinitatis vivae fatis concessisse. Sincere condolentias familiae eius et amicis porrigimus. Mox hunc indefessum propugnatorem linguae Latinae vivae commemorabimus. *** *** Hesterno die territor regni Omaniani, vicarius gubernatoris, deicere temptavit aëronavem Dubaiensem oppidum Tel Aviv petentem. Petitor cultro vulneravit gubernatorem qui, aperta magna difficultate ianuam munitam, in auxilium vocavit viatores, Aliqui eorum retinuerunt immotum territorem dum aëroplanum praeceps devolat. Deinde gubernator automatarius a remoto ductus, rem tragicam vitavit. *** *** Sina hortatur omnes civitates participes belli mediorientalis ut inter se condiciones conveniant quibus rursus aperire liceat fretum Hormusianum ad transitum navium petroleum vehentium. De hac re administer Iranianus Abbas Araghchi et Administer Sinensis negotiis exteris praepositus Wang Yi nuper collocuti sunt.
*** *** Ingentissima labes lutulenta cum aqua et fragmentis mixta territorium inter finem Nepalianum et Tibetanum obruit. Calamitatis causa videtur esse ruina molium glaciei. Complures centenae incolarum irreperti sunt. Civitates Americae Unitae quingenta milia dollariorum pro auxilio erogaverunt. *** ***
De bello inter Ucrainam et Russiam civitates Europae “sedulae” exercitationes coniunctas proponunt, sed Italia dissidet nec milites missura est. Russia minatur Regno Unito quod concedit ut fiant nova missilia Scalp, quae infra moventur velut parva velivola sine rectore ex longinqua directa.
*** *** Vehementissimus terrae motus maginitudinis septem cum quattuor decimis duas regiones Columbiae vastavit; complura aedificia corruerunt et mille victimae saltem provisae sunt. Effoditur inter ruinas ut superstites inveniantur. Quassus etiam in finitimis nationibus perceptus est.